Dokument ID: 33
AUCTORE P.
PAULINO A S.
BARTOLOMEO Carmelita Discalceato, S.
Congr.
ab Indice, Consultore, Miss.
Orient.
Syndico, Academiae Veliternae Volscorum, Reg. Neapolitanae, et Caes.
Reg. Patavinae Socio.
ROMAE APUD ANTONIUM FULGONIUM M.DCCC. SUPERIORUM PERMISSU.
ΨΕΥΔΕΙ ΠΟΛΛΑΚΙΣ ΩΡΙΩΝ ΤΟΥΣ ΝΑΥΤΑΣ.
DE VAR HUNNORUM AD EMINENTISSIMUM AC AMPLISSIMUM PRINCIPEM STEPHANUM BORGIA SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE CARDINALEM TITULI SANCTUS CLEMENTIS, SACRAE CONGREGATIONIS AB INDICE PRAEFECTUM.
Disquisitionem Cl. Viri Josephi Hager, nostri communis amici, de Var Hunnorum pariter atque Hungarorum Londini ex Typographia Wilsonia hoc anno M.DCCC. in lucem emissam, quam mihi legendam dederas, brevibus animadversionibus castigatam Tibi, Eminentissime Princeps, restituo.
Non displicet, quod in ea Hungaros e Fennica stirpe deducat, atque illius gentis linguam Fennico idiomati affinem esse contendat.
Hungari hodiedum a Slavis, Bulgaris, et Croatis Ugri appellantur, et horum Ugrorum idiomata ad extremum Boream in Juhriah, seu Jugria, ac sigillatim in Paschatir inter illius provinciae incolas usurpari solitum fuisse, jam dudum affirmavit Rubruquis et Planocarpus.
1 Hell et Sajnovics, 2 quos ego puer mirifice colui, castius et ornatius, Hungarorum idioma cum Laponico omnino convenire, demonstrarunt; et nuper D. Gyarmathi 3 perfectius comprobavit, dum Hungaricam linguam Fennicae originis esse praeclaris documentis asseruit.
Profecto Hungaros ab Hunnis immane quantum distare, utriusque gentis sedes, linguae, tempora, et mores satis indicare videntur.
Hunni nomades in plures classes dividebantur, et plura idiomata inter se diversa loquebantur, pedites plurimi et hastati incedebant, capillos et barbam alebant, facie subfusci erant.
Unde Procopius in Pers.
eos in albos et nigros distinguit, et Marcellinus ad Fennos usque protendi asserit, quin tamen Fennicas provincias pervasissent.
4 At Hungari, unius linguae, unius coloris homines, unius originis populus esse videtur, qui usque ad annum Christi nongentesimum extremum Boream incolebant, ac piscatu et venatione victitabant.
Omnes et singuli hujus gentis viri caput tondebant, arcu et sagitta instructi erant, semper equo vehebantur, et alterius stirpis homines non solum a suo coetu excludebant, sed etiam acerrimo odio prosequebantur.
Horum sedes, excepto Jornande, nemo ex veteribus ad Tanaim, Volgam et mare Caspium collocavit, ut a plerisque collocatas fuisse novimus Hunnorum turbas.
Quare de Hungaris fert sequens responsum Wicfridus Episcopus Virdunensis ab Ab.
S.
Germani, quem ille de Hungarorum origine consuluerat: 5 Horum (Hungarorum) ne quidem nomina novimus...
in nullo historiarum scriptore portentosae nationis nomen nos legisse meminimus, etiamsi nulla vel...
huius continentis regio, vel insula Romanorum armis inaccessa exsisterit.
Tam obscura et incerta fuit origo gentis Hungaricae in ipso suae in Pannonia et Germania apparitionis principio.
Et quidni obscura, cum hic populus a Fennicis paludibus emerserit, de quibus octavi et noni seculi scriptores nihil per se sciverant, et nihil in aliis vetustioribus repererant?
Recte igitur Aventinus lib.
iv. Hunnos Attilae ab Hungaris esse diversos docuit, quamvis eidem refragentur Luithprandus, Behamb, Joannes Nauclerus, Nizetas Choniates, Rapsodius, Pomponius Leto, Herbestein, Paulus Baruta, et alii.
6 Litem dirimere non vacat: hoc unum dico, non displicere mihi, si Cl. Vir Jo.
Hager, amicus noster, Hungarorum genus a Fennis, non ab Hunnis deducere pertentet.
Id quod mihi in disquisitione Hageriana injucundum accidit, est, quod ille relicto simplici, naturali et obvio Jornandis sensu, ejusque verborum de Var Hunnorum sincera significatione, ad alias longe spurias interrogationes recurrat, verba gravissimi scriptoris forcillet, et per Aegyptum, Assyriam, Sinasque ipsas circumferatur, ut aliquid quod ad rem non est, afferat.
Simplicia Jornandis de Hunnis verba sunt haec: 7 Danubii, inquit, amnis fluenta praetermeant (Hunni), quae lingua sua Hunnivar appellant.
Erat Jornandes gente Alanus, 8 Ravennatensis 9 Praesul, seculi VI. scriptor, Hunnico aevo, et Hunnicis rebus proximus, neque barbarorum idiomatum imperitus, cum et ipse esset gente barbarus.
Jornandes, inquam, Prisci, hominis Graeci, Theodosii imperatoris ad Attilam Hunnorum regem legati, historica fragmenta de Hunnico bello perlegerat, atque ex illis potiorem suae historiae partem contexuerat.
Stant ergo duo testes laude digni, et hi ambo clamant: Hunni Danubii amnis fluenta praetermeant, quae LINGUA SUA Hunnivar appellant.
Quid igitur Hunnivar appellant hi Attilae filii?
Nonne fluenta Danubii, quae Scythiae partes praetermeant?
Simplex ergo, naturalis, et aequa ratio ac sensus postulant, ut fluenta Danubii Hunnico sermone Hunnivar appellemus.
Hac Jornandis mente non inspecta, Cl. Hager mel et aloe miscet, et ex Hunnivar nunc urbem, arcem, speculam, turrim, nunc montem, puteum, navim, pharum, vallum protrudit.
10 Siccine mecastor Jornandis mentem et dicta pervertere liceat, et quidquid lubet et arridet, effingere non pigeat?
— Quanto satius erat Scythico-Caucasias excutere dictiones, Hunnicas seu Tataricas perlegere grammaticas, et ex iis vocabuli Var significationem perscrutari; quam per avia et devia Aegypti, Assyriae, Indiae et Sinarum vagari, in eisque Hunnici vocabuli etymologiam perquirere!
Hunni Attilae sequaces nequaquam elingues ad Danubium appulerant.
Ad flumen Volgam, ad Tanaim, ad paludem Maeoticam, ac super mare Caspium et Persidem Hunnorum sedes collocarunt veteres Scriptores Procopius, 11 Mirchond, Moses Chorenensis, Theophilus Simocatta, Theophanes Byzantinus, Cedrenus, Zonaras, aliique.
Amplissima fuit hujus gentis extensio, nam per totam fere illam Asiae partem effundebatur, quam hodie Tatari incolunt.
Persis, Indis, Sinensibus finitimi Hunni Sinensium notitiam non effugerunt.
Nam horum annales jam anno 209. ante Christum natum Hunnos notant, atque patria sinica lingua eos Hiong-nu appellant.
12 Primae eorum sedes erant Tataria major, quam ad Boream claudebat provincia Kalka et Eleuthensis, ad meridiem et ortum flumen Sindhu seu Indus, et regiones, ad quarum confinia postea saec.
XIV. exeunte conditus magnus Sinensium murus.
13 Tatari ergo fuere primi Hunni, Tatari et ipsi Attilae sequaces.
Quid ipsa Attilae figura nisi verum Tatarum fuisse demonstrat?
Praeter crudelitatis opinionem Attila vel solo corporis habitu terribilis erat; brevis homini statura, ferox ingressus, latum pectus, caput magnum, oculi exigui, rutilantes, numquam fixi, NASUS SIMUS, TENUIS BARBA, capilli subnigri, color fuscus; originis indicium, inquit Fleury, nempe quo hodieque Tatari sunt.
14 Quicumque Calmucos, ac reliquos Tataros anno proxime elapso cum Russis in Italia militantes vidit, fateatur necesse est, Attilae figuram a Jornande descriptam, Tataricam esse Latum pectus, caput magnum, oculi exigui, nasus simus, tenuis barba, capilli subnigri, color fuscus, si non ad Mongolicam humani generis varietatem, certe ad CAUCASIAM pertinent.
15 Quocirca si Hunni Tatari fuere, et Caucasiae stirpis propago, videndum superest, an aliqua nominis Vàr λείψανα inter Tataricas linguas, hodie superstites, adhuc asserventur.
Permiakos et Vatiakos (Permecki, Votiakis) Strahlenberg in sua Tabula polyglotta linguis affines, et Hunnorum progeniem esse docet.
16 Si apud hos, vel alios orientales populos Hunnis olim finitimos vocabulum Vàr, ejusque etymon ac significationem offenderimus, rem confecisse arbitrabimur.
Sit itaque.
| Aqua | Flumen | Pluvia |
| Wa | Ziranice | Vàr | Samscrd. | Baran | Persice |
| Wa | Permiakice | Vàri | Samscrd. | Barasat | Mogolic |
| Wu | Votiakice | Aru | Malabar. | Varasza | Malab |
| Wa | Samscrdamice | Aru | Armenice | Varaszdi | Samscr. |
| Vàri | Samscrdamice | Ru | Celtice | Varaszam | Samscr. |
| Vaya | Samscrdamice | Rud | Persice | Baran | Afganic |
| Wat' | Gottice | Zari | Pelhvice | Baren | Kurdice |
| Watter | Anglice | Iaro | Coptice | Barasch'ind | Zingar. |
| Wasser | Germanice | | | | |
Nunc horum vocabulorum nexum et affinitatem cum nominibus Samscrdamicis exhibeamus.
Habet lingua Samscrdamica XVII. nomina ad significandam aquam.
AQUA
1. Wa.
Idem Wa Ziranice, Permiakice, Votiakice ec.
2. War vel Vari.
Anglice Watter, Gothice Wat', Germ.
Wasser.
3. Salila.
4. Nir.
Malab.
Nir, Warugice Niru, Canarice Niro, Tamulice Tanir.
Aqua frig.
5. Camala.
6. Djalam.
7. Arnavam.
8. Shambaram.
9. Vaya.
10. Kilàla.
11. Amrtam.
12. Gìvanam.
13. Bhuvanam.
14. Pani.
Zingarice Panio, Multanice Pani, Decanice Pani, Balabandice Pani, Indostanice Pani.
15. Apa.
Kurdice Apa vel af, Persice Ap vel àb, Zendice Apem.
16. Puszcaram.
17. Tòyam.
FLUMEN
1. Var
2. Vari, flumen ex aqua pluvia.
3. Saril.
4. Nadi.
5. Tarangani.
6. Sheyvalini.
7. Todini.
8. Dhuni.
9. Shròtasvani.
10. Pusza.
11. Toda.
Nomen quartum Nadi pro flumine habent lingua Zendica, Multanica, Decanica.
Nomen tertium Saril habet lingua Pehlvica.
Octavum Dhuni habet corrupte lingua Persica D'jue.
Ultima duo habent fere omnes dialecti Indicae.
En ergo nominis Vàr etymologiam!
Wa aquam, Vàr, vel Vàri aquam et flumen significat.
Hujus vocabuli radicem ut demonstremus, plus ultra procedamus.
ܒܪܢܐ Varuna est Deus aquarum Praeses apud Indos, باران baran Persice pluvia; àr, aru, omissa prima littera V., apud plures gentes hodiedum significat fluvium; barasat mutato nempe V. in b.
apud Tataricae stirpis homines Mugolitanos indicat pluviam seu aquam, idem apud Afganos, idem apud Kurdos.
17 Vàrunu (verbum) aqua fluit, varacunu aqua sulcat, alveo, fossa, radio, terram signat, id est, sui vestigia excavando relinquit; Varamba vallum inter duos fluvios; varà signum, radius, sulcus, quem aqua vel manus aut digitus signando relinquit; vàrcunu (verbum) profundere, infundere; vàrpa fusio; Varpilla furnus fusionis metallorum in liquidum.
Quid ipsum, barbarum verbum varare in Europa apud medii aevi scriptores significat?
Videatur Vossius, et Dufresne in Glossario tomo VI. in verbo varare.
Varare, ait iste, dicitur flumen quod divaricatur.
Flumina quorum alvei varantur: et Plinius lib.
18.c.19. Arator nisi incurvus, praevaricatur.
Quid varcare apud Italos?
Nonne flumen traicere?
Jam ergo auribus tenemus Jornandis Hunnicum Vàr.
Non montem, non urbem, non arcem, non turrim, aut speculam, aut navim, aut vallum vel fossam illud significat, sed primitus flumen significavit, descendit enim a Scythico Wà aqua, et fit Wàr flumen.
Si Jornandes per Hunnivàr montem, urbem, puteum etc. indigitare voluisset, dicere non poterat haec verba: quae (Hunnorum pars) in fugam versa eas partes Scythiae peteret, quas Danubii amnis fluenta praetermeant; quae lingua sua (Hunni) Hunnivar appellant.
Quo pacto, qua ratione, quo consilio heic montes, urbes, arces, turres, putei, naves et reliqua congeruntur?
Neque audiendus est heic Vulcanius, qui legendum esse censet: Hunnivar, id est, trajectum Hunnorum: Jornandes quippe dicit: Danubii amnis fluenta praetermeant, quae (N.B.) lingua sua Hunnivar appellant.
Non transitus Danubii, sed fluenta Danubii Hunnivar appellantur.
Vàr ergo flumen est, et Hunnivàr Hunnorum flumen: ita dictus Danubius, quod trans Danubium illae Scythiae partes essent, quae Hunnos Scythas a Gothis cis Danubium stantibus dividerent.
Integer Jordanis textus hoc lucidius evincit: Contigit ergo (inquit Jornandes cap.
52. de rebus Geticis), ut filii Attilae contra Gothos, quasi desertores dominationis suae, velut fugacia mancipia requirentes, venirent, ignarisque aliis fratribus super Valemir solum irruerent.
Quos tamen ille, quamvis cum paucis, excepit, atque fatigatos ita prostravit, ut vix pars aliqua hostium (Hunnorum) remaneret; quae in fugam versa eas partes Scythiae peteret, quas Danubii amnis fluenta praetermeant, quae lingua sua Hunnivar appellant.
De Danubio tamquam de limite inter Gothos et Scythas Hunnos heic agitur; et fluenta Danubii, quod Hunnos a Gothis dividerent, Hunnivar, id est, Hunnorum flumen, quasi Scythiae principium aut limes, appellantur.
Quid quod in ipsa lingua Hungarica et Germanica Vàr non semper urbem aut montem significet, sed ex Celtica lingua potius flumen indicet.
Quod si enim Var vel War urbem notaret, Warburg erit urbs urbs, vel castellum castellum: in uno enim nomine et burg urbs vel castellum et War urbs vel castellum adesset: quod dicere sana ratio prohibet.
Adde, quod omnia urbium nomina, quae ex Vàr componuntur, in tabulis geographicis fere semper eo loci, ubi urbes sitae sunt, proximum et annexum habeant rivum, flumen, amnem, stagnum, aut paludem, ita ut conjicere liceat, haec oppida et urbes a fluminibus, quibus assident, suae appellationis nomen accepisse.
Sic Temesvar, Hungariae urbs, proximum habet flumen Temes: quod nomen proprium cum appellativo Var flumen conjunctum, est Temesvàr: id est, urbs ad Temes fluvium.
Ungh, nomen proprium fluvii Ungh, Vàr flumen, Unghvar, id est, urbs ad Ungh fluvium.
Sic Varadinum majus assidet fluvio Keuster, Varadinum slavicum situm est ad flumen Dravam, Varambon urbs sita ad flumen Ain, Varendorf ad flumen Embs, Varsavia ad Vistulam etc.
A Var provenit varare et varcare, id est, flumen trajicere, quid mirum si urbes a Var flumen sua nomina acceperint, cum flumina ipsis urbibus antiquiora sint; primique regionum coloni in suis expeditionibus et migrationibus flumina secuti sint, primasque sedes suas et urbes juxta flumina excitaverint.
Quare hinc suum nomen assumsisse credo urbes et oppida Hungariae, OWar, Giavar, Talvar, Sarvar, Egervar, Orsavar, Kaposvar, et si quae sunt alia in Var desinentia, sive Gothica, sive Hunnica sint, cum Jornandes cap.
IX. asserat, Gothos etiam usu nomina ab Hunnis mutuari.
Dixi in Hungaria, ubi Scythae Hunni, Avares, Gothi, Slavi, Alani, Longobardi, Hungari, aliaeque gentes versabantur, et Scythicae originis idiomata loquebantur, nam de War Germanorum haud ita certa dici potest sententia, cum War Germanicum flumen, verum, urbem, munimentum, praesidium, aliaque significare possit.
Sed manus e tabula.
Habes Eminentissime Princeps Jornandis locum de Var Hunnorum, vitio Interpretum, et etymologica prurigine laborantium scriptorum turpi errore foedatum, cura et jussione Tua purgatum et castigatum.
Tu, qui emunctae naris disquisitiones amas, et in bonis meliora sequeris, siquid est in hac pagella consilii et rationis, Tuo judicio proba et confirma, Quis cohibeat insanabilem auctorum quaeque interpretandi Κακοήθειαν?
Quis perferre queat omnes Litteratorum virorum nugas, praesertim eorum, quorum fronti insidens inquieta, et etymologiarum studiosa musca, cerebrum turbat, agitat, et mentem per avia deviaque impellit?
Age igitur, et aequum ab iniquo, probabile ab absono, verum a falso discerne, ac ut soles me Tua benevolentia, et comitate prosequere ac vale.
Dabam Romae ad S.
Pancratium Idib.
Decembr. M.DCCC.